1458, 19 grudnia, Kraków

f. tertia prox. a. fest. s. Thomae ap.

Kazimierz [Jagiellończyk] król polski na prośbę wójta dziedzicznego lubelskiego Stanisława Morsztyna, powtarza i potwierdza poniższy dokument:

  • 1342, 25 stycznia, Kraków
    Treść, jak sygn. 2.

DmL_017_1DmL_017_2

  • Transkrypcja

Illae, que matura deliberatione sanoque consilio pro utilitate fieri permittuntur ipsis necesariis atestatione veridica scriptoque patenti pro commemoracione longinqua hominum, [quo]rum labilis est memoria debent cunctis subvenire. Proinde notum sit universis tam presentibus, quam futuris, quibus nosse fuerit opportunum, ad nos Kazimirus Dei gracia rex Poloniae, Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et haeres, advocaciam in civitate Lublinensi ob quasdam necessitates nobis et nostro regno plerumque occurentes, viro provido, discreto Franczkoni civi de Maguncia vendidimus irrevocabiliter et expresse pro centum quadraginta marcis pragensium grossorum, quadraginta octo grossos pro marca qualibus computando, sibi et suis successoribus legittimis in perpetuum tenendam, habendam, donandam, vendendam, commutandam ac possidendam pro sua suorumque posterorum voluntate convertendam, nullo eis penitus preiudicante, cum omnibus utilitatibus, usibus, fructibus, proventibus redditibus, censibus ac universis dationibus ad ipsam advocaciam ab antiquo spectantibus prout in antiquis privilegiis super eadem advocacia prius confectis plenius et lucidius continetur, videlicet cum villis Brunouiczi et Conopnicza vulgariter nuncupatis ac cum omnibus utilitatibus ad ipsas spectantibus prout in suis metis et terminis circumferencialiter sunt distincte ut limitatae, quas iure advocaciae tenebunt ac posidebunt. Sextum denarium census in eisdem recipientes et cum omnibus molendinis atque rotis, quae nunc ibi sunt vel quot quot per ipsum Franczkonem ac eius succesores in ipsis molendinis edificari poterint in futurum, excepto duntaxat molendino sub castro Lublinensi ac dudum constructo, quod pro nostro dominio reservavimus et reservamus, atque piscina eidem adiacenti cum sex mansis liberis modo franconico mensuratis ac cum area libera, in qua domum, ubi voluerint pro se edificabit. Insuper attribuimus eidem Franczkoni et eius successoribus balneum, quod nunc ibi est vel quodquod edificare voluerint, crescente populo civitatis memoratae, sed in ipso balneo vel in aliis si plura edificabuntur nos cum tota curia nostra cum inibi personaliter fuerimus constituti et nostri successores quatumcumque voluerint sine denariorum dacione balneabuntur, n[obis ver]o vel nostris succesoribus de memorata civitate recedentibus, nulli penitus sine precio licebit balneare. Volentes et in presentibus decernentes, quod idem Franczko et s[ui] successores habebunt ac perpetuo possidebunt omnia macella carnificum, quorum macellorum possessores moderni vel futuri in medio Quadragesime claves ipsorum macellorum coram Franczkone, advocato predicto et suis posteris tenebuntur presentare. Propterea predictus advocatus et sui successores habebunt omnis cameras pannorum, cramorum vel institarum atque salis, mensas panum, sutorum, piscium cum omnibus ortis, quicumque ad ipsam advocaciam pertinebant cum piscatura piscium cum pascuis animalium et lingnorum vectura intra limites civitatis supradicte prout ab antiquo sunt limitate ac cum singulis utilitatibus, quas facere et excogitare pro sua utilitate poterit, iure Maydburgensi permitente. Insuper vendidimus eidem advocato et suis successoribus mactatorium, quod cutlow vulgariter nuncupatur, quod ubicumque voluerint collocabunt, quae omnia supradicta debent esse libera ab omnibus solucionibus, exaccionibus, collectis, tributis, contribucionibus, dationibus, serviciis, laboribus, vectura et conductu militiali, quod przeuod vulagariter dicitur et a quantumque alia revisione, quocunque nomine censeatur penitus absoluta. Volumus et, ut nullus palatinorum, castellanorum et quorumlibet iudicum nostri regni cives predicte civitatis pro quacumque causa seu causis tam parvis, quam magnis puta furti, sanguinis, homicidii et aliis universis debeant iudicare, nisi advocatus supradictus et sui successores et non alio iure, nisi Theutonico scilicet Maydburgensi. Advocatus eciam memoratus et sui succedanei coram predictis palatino, castellano, iudice qui pro tempore fuerint nullatenus respondebunt, nisi tantum coram nobis dum per legitimam nostram, sigillo nostro munitam evocati fuerint, tum coram nobis stabunt et non aliter, de se quaerulantibus, respondebunt, nisi suo iure Theutonico Maydburgensi, ut praefetur. Damus etiam eidem advocato et suis haeredibus sextum mansum, sive de mansis supradicte civitatis sextum denarium censualem, iudicabunt quoque omnes causas tam magnas, quam parvas prout ius advocaciae predictae civitatis exigit et requirit, de omnibus tertium denarium habebunt, duobus pro nobis reservatis. Ceterum volumus, ut provincialis, qui lanthwoyth de iudicio civitatis prelibatae non plus, nisi tribus vicibus in anno prout moris et consuetudinibus est, presidebit. Insuper advocatus memoratus et sui posteri advocatiam predictam cum omnibus utilitatibus et iuribus hic expressis et non expressis, si qua ad ius Maydburgense pertinencia sunt obmissa, perpetuo, ut premittitur, possidebunt prout ipsius civitatis advocatiae ius postulat et requirit. Ceterum promittimus presentibus et spondemus, quod nullum molendinum ibidem pro dominio nostro volumus construere seu edificare preter molendinum supradictum. Decernimus, volumus et statuimus, quod cives sepedictae civitatis in molendinis advocati predicti brazea non debeant molere, nisi in molendino nostro supradicto, alia autem frumenta possunt molere, ubi placuerit ipsorum voluntate. Ut autem huiusmodi nostra vendicio et donatio stabilis atque firma perseveret prelibato Franczkoni et suis succedaneis presentem literam dari fecimus, nostri sigilli munimine roboratam in testimonium presencium premissorum pariter et futurorum. Datum in Cracovia, die Conversionis sancti Pauli, a. D. 1342, praesentibus hiis testibus: Spicimiro castellano, Ymrammo palatino, Johanne iura subcamerario Cracoviensibus, Sbigneo Cracoviensi, Ottone Polonie cancellariis, Germanno archidiacono Lanciciensi et procuratore nostro tunc generali et multis fidedignis. Datum per manus dictii Sbignei cancelarii prenominati.

Kazimirus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque dominus et haeres, significamus tenore presentium, quibus expedit universis, exinde oblata nobis pro partes famosi Stanislai Morsyten civis Cracoviensis et advocati Lublinensis fidelis nostri, data petioni continebat et civitatis privilegium suum super advocatiam Lublinensem transumi et transcribi mandare transumptque nostri appensione sigillo communire dignaremur, et dudum necessitates exspostularet eidem transumpto tamquam originali fides praetaeretur. Nos itaque virtus eius petitionibus annuentes, ipsum privilegium transumptum mandamus prout superius presentibus de verbo ad verbum est transumptum et transcriptum nostrique sigilli appensione confidentem et testimonium privilegium. Datum Cracoviae, feria tertia proxima ante sancti Thomae apostoli a. D. 1458.

 

Oryg.: Bibl. Łopac., nr 43.

Kopia z XVIII w., pap., k. 2; 20,5 x 34 cm, zachowana dobrze; nie uwierzytelniona; j. łac; tytuł: „Kopia Przywileiu od Króla Kazimierza Civi de Moguncie Fronckoni vocitato originaliter Jure Theutonico na Bronowice y Konopnice 1342 Ao Danego”.

Na odwrocie: „Copia privilegii a Serenissimo Casimiro Rege Poloniae Franconi dvi de Moguntia”; N 32 (sumariusz z r. 1836). Reg.: AmL, sygn. 151, nr 37. Druk: Kat. Łopac. , nr 43; Riabinin, nr 46. Wykaz, 10; DmL, sygn. 17.

Uwaga: K. Myśliński (Wójt dziedziczny, s.120) wykazuje, że oryg. znajduje się w Bibl. Łopac. pod nr. 43, a nie 44, jak sądził Riabinin. Dok. perg. oznaczony nr. 44 jest współczesną kopią poprzedniego. Kopia w APL rozpoczyna się od dokumentu Kazimierza Wielkiego, dopiero po nim-intytulacja i kolejne formuły dokumentu Kazimierza Jagiellończyka. Pod tekstem napis: „Anno 1458. Feria 3tia ante Festum S. Thomae Apostoli Cracoviae transumptum seu vidimatio privilegii antiqui super advocatiam Lublinen[sem] olim provido et discreto Franconi civi de Moguntie per Serenissimum olim Casimirum Regem Poloniae in Anno 1347mo /!/ ipsum et ipsius sucessoribus perpetuo venditum ad instantiam Stanislai Morsztyn advocati Cracoviensis coram Regia Maiestate Casimiri itidem Regjs facta et sub sigillo pensili Regio extradita ad hanc advocatiam quod antiqu-itus spectant villa Bronouice et Konopnica signanter exprimitur”.