1543, 20 kwietnia, Kraków, na sejmie walnym

f. 6 pt dom. Jubilate prox.

Zygmunt król polski wobec wnoszonych skarg przez m. Lublin, że mimo zwolnienia od ceł w granicach całego państwa na komorach celnych bełskiej i chełmskiej mieszczanie lubelscy nadal muszą je płacić, zabrania poborcom i wszelkim urzędnikom żądać opłat celnych od lublinian, zachowując ich przy nadanych wcześniej wolnościach na terenie całego państwa. Gdyby jednak zaistniały podejrzenia, że ktoś nie jest obywatelem Lublina, albo wiezie towary kogoś innego, powinien oczyścić się przysięgą przed urzędem miejskim, po czym może bez przeszkód być odprawiony wraz z towarami.

PL-35-22-DmL-88-1-0

SIGISMUNDUS Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiiae, Masouiae etc. dominus et haeres, significamus tenore presentium, quibus expedit universis et singulis presentium noticiam habituris, quia quemadmodum superioribus annis famati proconsul et consules civitatis nostrae Lublinensis suo et tocius communitatis nominibus querebantur, quod licet a solucione theloneorum per universum regnum et dominia nostra ab omnigenis mercibus exempti essent, tamen in Belzensis et Chelmensis cameris theloneum ab eis racione mercium exigebatur. Quequidem controversia, quum(!) ad iudicium nostrum deducta erat, quia magnificus olim Joannes de Thanczin palatinus Sandomiriensis predicta bona, tum temporis ex conducto et locato possidebat, se quod in usu et perceptione ab eisdem civibus dicti thelonei fuisse allegebat prius, quam libertas a predecessoribus nostris civibus predictis concessa per nos esset approbata, quam allegacionem prememorati palatini admissibilem tum fuisse nulliusque incommodo aliquem ditare dignum esse censentes, eandem palatinum in usu et perceptione thelonei a prefatis civibus ad vitam eius duntaxat relinqueramus, quo vita puncto libertate Lublinensibus per predecessores nostros concessa eosdem utendum permiseramus. Mortuo vero saepenominato palatino cives predicti Lublinenses iterum questi erant nobis, quod in eisdem bonis nostris Belz et Chelm in possessione serenissimi filii nostri charissimi domini regis existentibus, ad solucionem thelonei non obstante priori decreto nostro inter eos et palatinum lato stringerentur et compellerentur, theloneum quidem illud non in effectu percipiendum, sed illud ad effectum solutionis conscribentes, quam similiter controversiam extra regnum tum in ducatu magno Lituaniae existentes decidere formaliter non valuimus, sed eam ad faelicem nostrum in regnum redictum decidendam reieceramus. Itaque comparentibus nunc coram nobis et consiliariis nostris lateri nostro assiden[t] civibus praedicitis Lublinensibus cum privilegiis et decreto superius expressis, eisdemque diligenter lectis et revisis praemissa omnia sic fieri invenimus eaque in robore conservantes de eorundem consiliariorum nostrorum consilio et assensu circa libertatem huiusmodi non solvendi thelonei in omnibus locis regni nostri Lublinenses cives predictos ra[c]ione omnigenarum mercium conservantes duximus et conservamus presentibus decernentes, quod deinceps presertim in cameris Belzensis et Chelmensis nulla thelonea solverent nec ad solvenda illa a quopiam astringerentur, quo circa vobis theloneatoribus eorumque vicesgerentibus in cameris prefatis Belzensis et Chelmensis diligenter mandamus, ne prefatos cives Lublinenses ac eorum mercatores, seu vectores quoscuncuque ad solvendum thelonea racione quarumcunque mercium compellatis et asstringatis illudque, quod solvendam conscripsistis ab eis non exigatis, sed eos in libertate huiusmodi non solvendi thelonei conservari faciatis et conservetis. Quod si vero suspectum aliquem evidenter haberitis, quod vel civis Lublinensis non sit vel alienas merces vehat, eum non prius dimittatis, quam coram officio civili se et civem esse Lublinensem et suas alienas merces vehere iuramentum prestiterit, quo praestito libere et absque impedimento cum mercibus omnibus dimittatur. Harum testimonio litterarum, quibus sigillum nostrum est subaapensum. Datum Cracouiae, in convencione generali, feria sexta post Dominicam Jubilate proxima, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo tercio, regni vero nostri anno tricesimo septimo.

Paulus de Wola castellaneus Radomiensis ac Regni Poloniae cancellarius subscripsit.

Relatio magnifici Pauli a Volia castellani Radomiensis, Regni Poloniae cancellarii, burgrabii Cracoviensis, capitanei Gostiniensis.

 

Oryg., perg, 57,8 x 29,3+10 cm; zachowany dobrze; j. łac.

Pieczęć w. kor., w miseczce wosk. (uszkodzonej), na jedw. sznurku dbw., zachowana dobrze; por. Gumowski, nr 45.

Pod tekstem: relacja i podpis Pawła Wolskiego, kanclerza.

Na odwrocie: „Litera thelonei Belsen[sis] et Chelmen[sis]”; „NB 12mum Priuilegium in quo conti-netur libertas a theloneis in capitaneatu Chelmensi, Belsensi Anno Domini 1543”; „Seremssimi Sigismundi 10mum”; inne napisy zatarte; „Nro 109no” (sumariusz z r. 1836). Kopia z XVIII w., nie uwierzytelniona.

Odpis: KmL, sygn. 247, nr 10; reg.: KmL, sygn. 248, s.33; AmL, sygn. 151, nr 124. Druk: Riabinin, nr 185; MRPS, IV, nr 7187. Wykaz, 74; DmL, sygn. 88.

 

 

Skip to content