1503, 23 listopada, Lublin

f. quinta prox. a. fest. s. Katherinae

Aleksander król polski w sporze między Janem Rabsztyńskim z Tęczyna mar­szałkiem dworu królewskiego z jednej, a radą miejską lubelską i kupcami przybyłymi do Lublina na miniony jarmark św. Tadeusza Judy /28 X/ z drugiej strony, wydaje dekret nakazując Rabsztyńskiemu zwrot kupcom towarów pobranych jako opłata targowego ze sklepów i innych miejsc sprzedaży podczas wspomnianego jarmarku; nadto uwalnia na przyszłość od opłaty targowego w czasie tego i innych jarmarków, wszystkich kupców.

DmL_025_2

  • Transkrypcja

Alexander Dei gracia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, Russie Prussieque dominus et heres etc., significamus tenore presencium, quibus expedit, quomodo dum controversia orta ad nostram et consiliariorum nostrorum decretum deducta esset inter generosum Joannem Rapstinski de Thanczyn curie nostre marsalcum ex una et famosos proconsulem et consules universosque mercatores in nundinis festi proxime preteriti sanctorum Simonis et Jude hic impresenciarum constitutis pro foralibus marsalco ea de universis mercatoribus, mercibus et testudinibus habere cupientes et in effectu iam eorum pannos et merces alias effective recipientes, quod mercatores cum eorum gravi iactura et levitate factum querebantur eam, que rem pro futuris nundinis eis omnino intolerabilem exponebant. Nos cum consiliariis nostris decrevimus et sentenciavimus decrevimusque et sentenciamus universos pannos et merces per marsalcum ipsum tam de testudinibus, quam extra eas in aliis mercimoniorum locis rem foralium receptos receptasque reddi pro aliis vero futuris temporibus perpetuis, tam sancti Simonis et Jude, quam aliorum sanctorum quocumque tempore et quotiescumque nundinis hic in Lublin fuerunt. Nos […] et successores nostros, nundinarum tempore in Lublin feliciter agere cotingat, universas nundinas earumque mercatores merces in testudinibus in curribus aut summis seu vasis ligatis, sive clausis habentes, sive eas merces aperuerint et exposuerint, sive non ab omnium et singulorum nostrorum ac regni et curie modernorum et futuris temporibus existencium marsalcorum substituorumque eorum solucionibus foralium liberamus, eviterne volumus, quod ipsa foralia dumtaxat percipiant a rebus et mercibus ad necessitatem curie adductis sit, ut in generali ubicumque presenciam futura convencione constituerimus prout constituere volumus. Datum in Lublin, feria quinta proxima ante festum sancte Katherine, anno Domini millesimo quingentesimo tercio, regni vero nostri secundo.

Johannes de Lassko Regni Polonie cancellarius subscripsit.

Oryg., perg., 41,8 x 21,5+5,8 cm, zachowany dobrze; inicjał „A”; j. łac.Pieczęć w. kor., w miseczce wosk., na pasku perg., uszkodzona; por. Gumowski, nr 38.

Pod tekstem: podpis Jana Laskiego, kanclerza.

Na odwrocie: „Super absolucion[em] targowe”; „NB 43tium Privilegium seu decretum, ne mareschalcus a mercatoribus et mercibus foralia exigat”; inny napis zatarty.

Odpis: KmL, sygn. 145, k. 35-35v; reg.: KmL, sygn. 248, s.21; AmL, sygn. 151, nr 57.

Druk: Riabinin, nr 83; MRPS, III, nr 986.

Wykaz, 15; DmL, sygn. 25.