1463, 29 października, Lublin

die sab. in crast. Simonis et Jude ap.

Kazimierz [Jagiellończyk] król polski na prośbę szl. Jakuba Kilowskiego powtarza i potwierdza poniższy dokument:

  • 1430, 15 września, Lublin
    f. sexta in crast. Exaltationis S. Crucis
    Andrzej z Brochocic starosta i Jan z Włostowic sędzia grodzki lubelscy za­świadczają, że szl. Jan Kilowski zrzekł się prawa miejskiego w Lublinie wobec sądu grodzkiego lubelskiego oraz rajców Piotra Philipowicza i Abrahama krawca, w związku z jego sporem z radą miejską.
    Lista świadków (w obu  dok.)

DmL_018

  • Transkrypcja

In nomine Domini amen, ad perpetuam rei memoriam nos Kazimirus Deigracia rex Polonie necnon Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyauie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussie necnon Culmensis, Elbingensis, Konisbergensis et Pomeranie terrarum dominus et heres, significamus tenore presencium, quibus expedit universis presentibus et futuris, harum noticiam habituris, quomodo pro parte nobilis Jacobi Kylowsky terrigene nostri fidelis dilecti continebat peticio, quatenus litteram ipsius per capitaneum et iudicem condam castri Lublinensi de iudicio sub sigillis eorum, de et super resignacione iurisdictionem civitatis Lublinensis emanatam, approbare, ratificare et confirmare dignaremur graciose, cuius tenor sequitur de verbo ad verbum et est talis: „Nos Andreas de Brochoczicze capitaneus Lublinensis et Johannes Wlostouicze iudex castri Lublinensi, significamus tenore presencium, quibus expedit universis, quomodo nobilis Johannes d[i]ctus Kylowsky actor cum consulibus civitatis Lublinensis et presertim cum providis Petro Philipowicz et aliis civibus, in presencia nostra consitutus et nostrorum assesorum, terminos attemptaret, divisis teriminis inter prefatosque devolutis in quodam termino, coram nobis, ad obiecta ipsius dicti Johannes Kylowsky, videlicet pro duobus milibus marcarum vadii inter ipsos vallatorum violenter per eosdem cives fractorum, tandem prefati Petrus Philipowicz et Abraham sartore consulibus Lublinenses et alii cives presentes interfuerunt, volentes sibi coram nobis rudere assignaverunt causam asserentes domini capitaneus et iudex sibi respondere ad proposita sua in iudicio vestro. Volumus ex eo, quia ipse Kylowsky noster vicinus et cives est et gaudet iure nostro civili, Johannes ve Kylowsky dixit se resignasse ius Theutunicum per litteram, coram nobis et propterea, ne idem Johannes Kylowsky incomoda aliqua amplius ab ipsis consulibus et civibus ingravamen ipsius nemodicum pariat ex racionibus nonullis personis est nobis declaratum sibi magistri prenominati minus iuste inferebant publice, in facie iudicii coram nobis. Hoc ipsum iuste utuntur in Lublin prenarratur Johannes Kylowsky […] litteram testimonialem de super huiusmodi resignationi. Nos vero attendentes ipsius instantissimam peticioni sibi litteram pred[ictam] […] iusticiam, qui Kylowsky assensit coram nobis, de se querulantibus et extra pro suis causis et iniuriis gaudere […te] rigene et nobiles utunt pro omnibus suis bonis, tam mobilibus, quam immobilibus, cum sua familia ad ius terrest [re…] prenominati consules supradicti et minime revocavit ipsius consensum. Nos visis et auditis, fecimus ipsum Kylowsky a iure civili absolutum perpresentes ad premissa. In cuius rei testimoni sigilla nostra presentibus sunt appensa, actum et datum in Lublin, feria sexta in crastino exatationibus sancte Crucis, anno Domini millesimo quadringentisimo tricesimo, presentibus hiis testibus strenuis, nobilibus Derslao de Kwitouicze, Nicolao Ryethowsky capitaneo Lukouiensi, Nicolao de Prandlniky subvidere terre Lublinensi Pelka de Tudorow, Petro Psonta de Kurow, Jacobo Sata de Plysczin et aliis quam pluribus fidedignis”. Nos cum prefatus rex peticionibus tanquam iustis predicti Jacobi Kylowski benignit annuentes, pretactam ipsius litteram suprascriptam approbamus, ratificamus et presentes scripti patrocino in omnibus suis punctis, clauslis, articulis, condicionibus confirmamus decernentes, eam robur sue firmitatis perpetuo obtinere. Harum quibus sigillum nostrum presentibus est subappensum testimonio litterarum, actum in Pyotrkow, die sabbato, in crastino Simonis et Jude appostolorum in convencione generali, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo tercio, presentibus reverendissimo, reverendique in Christo patribus dominis et magnificis ac generosis Johanne sancte ecclesie Gneznensi archiepiscopo et primate, Johanne olim Wladislaviensi et ad ecclesiam Cracoviensi translato et Regni Polonie cancelario, Andrea Poznaniensi episcopo, Johanne de Brzesze electo et confirmato ecclesie Wladislaviensi et Regni Polonie vicecancellario, Johanne de Thanczin castellano Cracoviensi, Luca de Gorka pallatino Poznaniensi et Johanne de Rythwiam marscalko Regni Polonie et aliis quam pluribus fidedignis circa premissa, datum per manus reverendi patris domini Johannis de Brzesze electi, confirmati ecclesie Wladislaviensi et Regni Polonie vicecancelarii nobis sincere dilecti.

Ad relacionem eiusdem reverendi patris domini Johanne de Brzesze electi, confiramti ecclesie Wladislaviensi, Regni Polonie vicecancellarii.

 

Oryg., perg., 43,7 x 36,7+11,5 cm; dziura dość duża, tekst uszkodzony; inicjał „I”; j. łac.

Pieczęci brak, jedw. sznurek wbw.

Pod tekstem: relacja Jana Lutka z Brzezia, podkanclerzego.

Na odwrocie: regest [XVII w.]; „NB 85 in quo resignat Jus Civile Kilowski 1463″; „Nihil vałeat Perlegatur”; „Perlectum et nihil valeat”;

Druk: ZDM, V, nr 1384; Kat. Łopac., nr 47 (błędnie odczytane nazwisko: Tylowski).

Reg.: zob. KmL, sygn. 248, s.15; AmL, sygn. 151, nr 42 – w obu błędne regesty.

APL, 10a; DmL, sygn. 18.