1502, 13 czerwca, Lublin

f. secunda prox. a. fest. s. Vitti

Aleksander król polski ze względu na grożące m. Lublinowi niebezpieczeństwo ze strony wrogów, chcąc zwiększyć jego dochody, uwalnia wieczyście mieszkańców od wszelkich wypraw wojennych z dóbr Ponikwoda, do których byli zzobowiązani „more nobilium”.

Lista świadków.

DmL_024

  • Transkrypcja
In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam, et si regia maiestas humanarum directrix rerum universis fidelibus suis liberalitatem dextere, impendere consueverit, illis tamen, qui comunitatum moderantur gubernacula non solum erogatrix verumetiam debitrix esse debeat et quicquid concesserit aminiculis litterarum perpetuis roborare consuevit. Proinde nos Alexander Dei gracia rex Polonie, Lithuanie, Russie, Prussie ac Culmensis et Elbingensis Pomeranieque dominus et heres etc., significamus tenore presencium, quibus expedit universis presentibus et futuris, harum noticiam habituris, quia licet cives nostri Lublinenses de bonis suis dilectis Ponikuoda bellicam expedicionem more nobilium servire teneantur, tamen considerantes temporum qualitatem, quibus iam ad hoc ventum est, quod ipsa civitas non solum propter se sed etiam propter totam hanc provinciam debeat in suis commodis augeri et cumulari, ut imminente ab hostibus periculo possit in ea plenam securitatem habere. Itaque supradictos cives ab omni expedicione bellica, ad quam de hisdem bonis Ponikwoda nobis et Rei Publice obligati sunt, absolutos fecimus et absolvimus tenore presencium mediante inperpetuum. In cuius rei testimonium sigillum anulare nostrum est subappensum presentibus. Actum in Lublin, feria secunda proxima ante festum sancti Viti, anno Domini millesim[o q]uingentesimo secundo, regni vero nostri primo, presentibus ibidem magnifico, generosis et venerabilibus: Johanne de Tharnow palatino Russie, […]me Polak Gneznensi, Johanne de Slupcza Sandecensi, Stanislao Curopathwa Chelmensi castellanis, Johanne de Sprowa Sandomiriensi, Nicolao Firley de [Da]mbrouicza Cracoviensi et capitaneo Lublinensi vexilliferis, Johanne de Lassko decano Wladislauiensi supremo, Nicolao de Bartnykii custode Plocensi, Johanne Krouiczkii decano Leopoliensi secretariis et Stanislao de Gorka notario nostris sincere et fidelibus nostris dilectis ad premissa testibus, datum per manus eiusdem venerabilis Johannis de Lassko supremi secretarii nostri devote nobis dilecti.

Johannes de Lassko secretarius manu propria subscripsit.

Relatio prefati venerabilis Johannis de Lassko supremi secretarii regie maiestatis.

Oryg., perg., 50,3 x 20,7+8,3 cm, niewielka dziura na złożeniu, tekst uszkodzony; inicjał „I”; j. łac.

Pieczęci brak, jedw. sznurek wbw. i czerwony aksamitny woreczek po pieczęci.

Pod tekstem: relacja i podpis Jana Łaskiego, wielkiego sekretarza królewskiego.

Na odwrocie: „42dum Priuilegium in quo Libertatur Ponikwoda ab expeditione bellica”; „Lectum”; „Nro 49no” (sumariusz z r. 1836).

Reg.: KmL, sygn. 248, s.20; AmL, sygn. 151, nr 55.

Druk: Riabinin, nr 78; MRPS, III, nr 539.

Wykaz, 14; DmL, sygn. 24.

 

 

Skip to content