1669, 3 października, Kraków, na sejmie koronacyjnym

Michał król polski poświadcza, że pełnomocnicy m. Lublina złożyli homagium w imieniu miasta.

 0004

 

Michael Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae, Samogitiae, Kiiouaie, Volhiniae, Liuoniae, Smolensciae, Seueriae et Czernichowiaeque, significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis, quod posteaquam in praesenti solemni actu coronationis nostrae spectabiles Petrus Zakulski, Michael Schyer, Andreas Wazynski consules et famatus Thomas Magierski civis civitatis nostrae Lublinensis, suo aliorumque collegarum suorum ac totius communitatis eiusdem civitatis, nominibus cum plenis mandatis ad actum coronationis nostrae solemnem a spectabili magistratu totaque communitate civitatis illius Lublinensis missi iusiurandum fidelitatis nostris ac regno dominisque nostris servandae, in presentia senatorum aliorumque ordinum ac statuum regni die primi octobris praestissent nobisque ad praesens […] supplicassent, ut eius iuramentum in forma authentica eis extradi mandare dignaremur, cuius quidem iuramenti haec sunt verba qua sequntur: nos proconsul et consules caeterique supraspecificati cives civitatis Lublinensis iuramus Deo optimo, maximo, quia serenissimo principi et domino domino Michaeli Dei gratia regi Poloniae coronato, magno duci Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae, Samogitiae, Kiiouiae, Volhiniae, Liuoniae, Smolensciae, Seueriae Czernichowiaeque domino domino nostro clementissmo fideles esse volumus, iuxta iura et privilegia nostra suae maiestati fideliter assistendo suamque maiestatem regiam pro rege et domino nostro ac tempora vitae illius habere volumus et pollicemur. Suae insuper serenitatis honorem, statum, regnum et commodum Reipublicae, coronae regni dominorumque eidem annexorum tum et civitatis Lublinensis pro virili posse nostro procurabimus ac haec suam serenitatem de omnibus quamvis regni et dominorum, de quibus nobis com[pe]terit certiorem redicemus eaque fideliter manifestabimus, sic nos Deus adiuvet primus et unus, cui quidem supplicationi nos benigne annuentes, iuramentum superius recensitium in forma authentica describi ac, ut fidem maiorem evidentiamque praemissorum testimonium sigillo regni nostri communiri iussimus. Datum Cracouiae, in comitiis felicis coronationis, in die III mensis octobris, anno Domini MDCLXIXo.

Jędrzej Olszowskij episcopus Culmensis et Poloniae vicecancellarius Regni.

 

Oryg., perg.: 38 x 24,3+8,6 cm; nieznaczne przetarcia i naddarcie na złożeniu; j. łac.

Pieczęć wykruszona, w puszce met., na jedw. sznurku jbw.

Pod tekstem: podpis Jędrzeja Olszowskiego, podkanclerzego; „Joannes Wołowski Va…men[sisj et Culmen[sis] Canonicus Sec Reg Mttis mp”.

Na odwrocie: „Juramentum fidelitatis …”; inny napis nieczytelny; „Nro 164to”  (sumariusz z r. 1836).

Reg.: KmL, sygn. 248, s.55.

Druk: Riabinin, nr 363.

Wykaz, 168; DmL, sygn. 174.

_ZDJ0014

 

Skip to content