1602, 6 grudnia, Lublin

Burmistrz i rajcy m. Lublina powołując się na zwolnienia celne miasta oraz umowy z Żydami potwierdzają, że Żyd Nossen Markowicz jest mieszkańcem Pod­zamcza Lubelskiego i proszą, aby za okazaniem tego dokumentu, nie czynić mu przeszkód w drodze na jarmarki.

0003

Proconsul et consules civitatis regiae Lublinensis, universis et singulis, quorum interest, precipue vero theloneatoribus eorumque vicesgerentibus ubicumque locorum constitutis tenore presentium significamus, etsi nemini dubium putamus civitatem regiam Lublinensem abunde a serenissimis olim Poloniae regibus, tum etiam a sacra regia maiestate moderna feliciter regnante privilegiatam, maxime vero a sollutio, ne quorumvis theloneorum immunem et liberam esse. Tamen quia vigore statutorum regni etiam Judaeis civitates regias incolentibus facta conceduntur. Ideo intuitu antiquorum cum Judaeis civitatis regiae Lublinensis intercessorum, tum etiam inter cedendorum factorum omnibus, quibus interest vel interesse poterit notum faciendo presentium exhibitorem, infidum Nossen Markowicz Judaeum de subcastro Lublinensi incolam esse attestamur petentes una et quorumcumque sese prefatus exhibitor per regnum ad nundinas eundo convertit ei DD vestrae liberum transitum concedant et ab iis, quibus in negotii delegatum fuerit concedi dignentur. In quorum fidem sigillum civitatis Lublinensis est subappensum. Actum et datum Lublini, die sexta, mensis decembris, anno Domini millesimo sexcentesimo secundo.

Jacobus Żendzian civitatis Lublinensis notarius iuratus subscripsit.

 

Oryg., pap. bifolium, 33,2 x 21,5 cm; przetarty na złożeniach; j. łac.

Pieczęć rady, pap.-wosk., por. Katalog, nr 5.

Pod tekstem: Jacobus Żendzian ciuitatis Lublinensis notarius iuratus spt.

Na odwrocie: „Anno Domini 1603 , die 2 /7?/ Februarii Nosen z Lublina Markowicz pokazywał wolne isczi /?/ w … ma wozów salis … wozów piencz s konami wozów ………………. wozów dwa … Adam Rapaczki mp”; dwa inne napisy w znacznej części zatarte.

Dok. wyłączony z akt luźnych m. Lublina. DmL, sygn. 130.

_ZDJ0023

Skip to content