1494, 22 lub 23 października, Kraków

f. qu[?] a. Simonis et Jude ap.

Ława miasta Krakowa stwierdza, że na sądzie gajonym pod przewodnictwem Adama Schulcza wójta, Stanisław Morsztyn mieszczanin krakowski przedstawił poniższy dokument:

  • 1494, 21 września, na sejmie radomskim
    Treść, jak sygn. 22

DmL_023

  • Transkrypcja
Nos scabini civitatis Cracouie recognoscimus publice per presentes, quia coram nobis in bannit[o] iudicio oportuno cum prudens Adam Schulcz advocatus noster presidebat h[one]stus Stanislaus Morsteyn confrater noster reposuit litteram in pergameno scriptam, [sig]illo maiori serenissimum dominum nostri in sericazona appenso roborata, integram filuam non abrasam, omnibus suspiciones carentem, que de verbo ad verbum ita ponat, ut sequitur: „In nomine Doimini amen, ad perpetuam rei memoriam, nos Johannes Albertus Deigracia rex Polonie necnon terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyauie supremus dux Litphanie, Russie, Prussie ac Culmensis, Elbingensis et Pomeranie dominus et heres, significamus tenore presencium universis presentibus et futuris, harum noticiam habituris, qumodo licet per serenissmum olim principem dominum Kazimirum diue memorie regem Polonie etc. parentem nostrum ckarissimum super certis differenciis, controversiis et odiis, que inter advocatum et consules civisque nostros Lublinenses suboriebantur iam dudum per decreta et sentencias diffinitivas certorum comissariorum et iudicum per illam maiestatem deputatorum ac deinde iurissupremi Meidburgensi castri nostri Cracoviensi finis impositus fuisset et quem ad differencie illarum parem extingui videbantur. Tamen postea subortis novis discordiis eciam occasione proventum et censuum predicte advocacie inter nobilem et ffamatum Stanislaum Morsthin advocatum modernum parte una, et consules civisque nostros Lublinenses parte alia, quibus <ita> alterutro se afficientibus iniuriis multis ab utraque parte querularum exaterbationibus inquietabamur. Proinde cupientes pro ut id ad nostri regni culminis debitum pertinet partibus ipsis de iusticia providere ac ipsorum differenciis celeriorem finem imponere. Ad querelas prefati advocati, consules et cives Lublinenses ad nstri et consiliariorum nostrorum presenciam accuimus, quibus tandem comparentibus ipse Stanislaus Morsthin advocatus proponebat et querebantur contra consules et cives Lublinenses. Quomodo ipsi in detrimentum et iacturam iustitorum privilegii et iurium suorum nescitur, que iure freti vendicant sibi et usurpant electionem et deposicionem viceadvocati iuris civilis, item que, quod institas institorum eidem reedificare debuerant non eliberarunt, neque alios carnifices ad solvenda sibi census admittunt. Parimodo et de pistoribus panis vel eorum qui in circulo panes vendunt passim. Ad omnibus tandem querelam postquam ipsos consul[es et ci]ves Lublinenses nulla iura aut quicumque privilegiati sed tantummodo [qua]sdam consuetudines magis ex inadvertenciam et negligenciam advocatorum inductas quam ex [a]liqua laudabili consuetudine debitas allegare audivissemus. Habito respectu, ad iura et decreta, que iampridem pro ipso advocato et successoribus suis iuste et legittime tam a serenissimo olim parente nostro et iudicibus illius maiestatis, ex comissione datis, quam eciam ex iure supremo castri Cracoviensi emanasse dignum duximus, ut ipse advocatus in robore iurium suorum, que coram nobis reproduxit, inviolabilis permaneret. Atque hanc sententiam nostram et decretum super articulis in querela depositis, et per quibus controversia inter partes exorta fuerat, una cum consiliariis nostris in hac conventione edicendam <congregatis> ac decernendam statuimus edicimusque et per presentes statuinus et decernimus per partes perpetuo et inviolabiliter observandum. In primis videlicet, quod ipse Stanislaus advocatus et sui successores debet viceadvocatum iuris theutonici in predicta Llublinensi civitate, virum quidem iuris pericia fide que et fama bene conservatum eligere et statuere ac pro libito suo quociens opus fuerit et destituere. Itum institas omnes, pro iam pridem igne absumpte fuerant restaurare et reedificare in loco ex antiquo videlicet, sub pretorio civili deputato, ita longe et late pro ut ab antiquo fieri consuevernat. Totaque edificre poterit, quot fieri possunt. In quibus eciam, tempore nundinarum, advenias institores si que camere vacue remanerent poterit locare proviso, eciam ne edificia ipsarum institarum emendentur in perniciem et dampnum pretorii vergerent. Item omnia macella carnificum que sunt in locis <ab> antiquo pro macellis instituta et designata iam deinceps hab[e]re debet et possidere nomine repugnante. Et quia in litteris decreti prefati olim genitoris nostri cautum existit et expressum sub pena vadii centum marcarum vallati, quod idem ipse advocatus Llublinensis et sui successores non debeant, neque presumant cives et incolas Lublinenses vel singillatim aliquem ipsorum evocare de iure ipsorum theutonico, sed pro singulis causis in eodem iure debet agere et eciam in eodem de se querulantibus iustificari quamquidem cauthelam et vadium vallatum approbantes et in vigore conservantes. Adiicimus, quod eciam omnia predicta per nos sentenciata et decreta sub eodem vadio centum marcarum per partes predictas teneri et observari debent. Decrevimus insuper et [vo]lumus, quod et ipse Stanislaus Mornsthyn advocatus et sui successores omnibus articulis, punctis, clausulis et prerogativis, que in litteris et privilegiis orig[i]nalibus lacuis et magis expresse continentur gaudere et usifrui debent et possint perpetuo. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum. Actum in convencione Radomiensem, die dominico ffesti beati Mathei apostoli et ewangeliste, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto, presentibus ibidem reverendi in Christo patribus dominis nec non magnificis, generosis et venerabilibus Andrea Roza archiepiscopo Lleopoliensi, Nicolao primus episcopo Przemisliensi, Johanne Amor de Tharnow castellano Cracoviensi, Spithkone de Jaroszlew Cracoviensi, Johanne Swydwa de Schamothwoly Poznaniensi, Dobeslao de Curoszwanky Sandomiriensi, Johanne de Pilcza Russie pallatinis, Johanne de Ostrorogk Poznaniensi, Petro de predicta Cwroszwanky Sandomiriensi regnique nostri thezaurario et capitaneo Cracoviensi, Ambrosio de Pampowo Rosperiensi et Johanne Podlowszky Zanouiensi castellanis, Gregorio de Ludbrancz Scarimierens et sancti Ffloriani preposito et regni nostri vicecancellario et aliis pluribus testibus circa [pre]missa, datum per manus reverendissimi domini Creszlai de Kwroszwanky electi Wladislaviensi et Regni Polonie cancellarii, relacio eiusdem reverndi patris domini Creslai de Kwrozwanky electi Wladislauiensi et Regni Polonie cancellarii. Creslaus cancellarius subscripsit”. Ita re[…]ok fuit tenor supradicte littere nec plus, nec minus aliter. Cuius re[i te]stimonium sigillum nostrum presentibus est impressum, datum fferia qu[inta] ante Simonis et Jude, anno Domini millesmo quadringentesimo [n]onagesimo quarto.


Oryg., pap., 52,5 x 40 cm; przedarty w kilku miejscach na złożeniach, podklejony, tekst uszkodzony; j. łac.

Pieczęć ławy, pap .-wosk., zachowana dość dobrze; por. A. Chmiel, Pieczęcie miasta Krakowa, nr 7 (opis: s.98, 99).

Na odwrocie: „Morstyn Advocatus eligebat Viceadvocatum Lublinen[sem] 1494”; inny napis w j. niem. niewyraźny. APL, 13a; DmL, sygn. 23.