1468, 28 czerwca, Wiślica

Kazimierz [Jagiellończyk] król polski powtarza i potwierdza poniższy doku­ment:

  • 1461, 13 maja, Lublin
    f. quarta a. s. Sophiae
    Jan ze Szczekocin starosta lubelski przytacza dokument wystawiony przez ławników m. Lublina (brak daty), którzy zaświadczają, że na sądzie gajonym pod przewodnictwem Jana krawca podwójciego (1443, 18 XII), czigodny Marcin s. Stogniewa z Lublina, prebendariusz zamku tęczyńskiego, lokował prawem emfiteutycznym ogrody na swojej ojcowiźnie i zobowiązał się oraz swoich spadkobierców do płacenia staroście czynszu w wysokości 1 fertona od ogrodu. Małgorzata Siestrzeńcowa, jako dziedziczka tych ogrodów, wraz z synami Janem i Jakubem Krejdlarami, powinna także na św. Marcina oddawać z nich czynsz do zamku.
    Lista świadków (w dok. z 1468 r.).

DmL_019_1

  • Transkrypcja
In nomine Domini amen, ad perpetuam rei memoriam, nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie n[e]cnon terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyauie, magnus dux Lythuanie, Russie Prussieque ac Culmensis, Elbingensis et Pomeranie dominus et heres, significamus tenore presencium, quibus expedit u[niv]ersis tam presentes, quam futuris, harum noticiam habituris, quomodo in nostra personaliter constitutus presencia, nobilis et ffamosus Johannes Crendlar suo et Margarethe matris ac Jacobi Germani sui nominis de Lublin exponens relac[i]one, quod dudum nonnullas litteras munimmentum et priviliegium [f]undat[i]onis et plantatorum certorum ortorum per olim avum matris eorum, bone memorie quendam Stogniew emptorum et per quendam honorabiles Martinum prebendarum [de] Thanczin dicit Stogynew filium de certis artes ante civitatem nostram Lublinensem litteris in orto plantatorii et fundatorum sucessu, que temporis intervientem per decessum eiusdem Stognyew ad matrem eorundem iure propinquitatis et successorio devolutorum perdidissent et amisissent, prout huiusmodi privilegiorum ordinalium generosus olim Johannes de Sczekoczini dapifer Sandomirien[sis] et capit[aneus] Lublinen[sis] copias et inscripciones in certis suis regestris comperuerat, quarum inscripcionum nonnullam litteram sigillum eiusdem Johannis de Szczekoczini subappendum una cum Jusczcone certe litere scabinorum in [iu]dicio bannito civitatis nostre prefate Lublinensi consistenti sanam, salvam et integram coram nobis oblatam habemus, cuiusquidem littere, sive privilegium tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: „Johannes de Szczekoczini dapifer Sandomiriensis et capitaneus Lublinensis, tenore presencium recognoscimus universis presencium noticiam habituris, quo vemen cicumspecti Johannes et Jacobus Crendlar fratres germani filii Margarethe, pronunc Schestrzenczowa, civis Lublinensi cupiebant peticionibus a nobis litteram testimonialem super […] ipsorum materanalia et avi, videlicet super agru[m], alias Rywa pronunc fundacio ortorum sita extra muros civitatis Lublinensis, retro domum et ortorum pauperum, alias hospitalis currentis, usque ad viam seu stratam eundo a[d] [v]illam Czechow in latitudine vero a metis fossatis, alias laneis super, quibus suspendendum, sive patibulum ab antiquis sint et fundacio ortorum eiusdem civitatis usque ad fluvium Czechowka defluens a p[ar]tam minorem sub castro. Super, que munimenta et privilegia ipsorum antecessores habuerunt, que per voraginem ignis consumpta sunt prout tota civitas anichilata fuit per eandem, quare percipent[em] nobis eorum petitis fore iustis er confornis iussimus registra nostri capitaneatus afferr[e] et apperiri, in quibus reperimus, quomodo magnifico domino Petro de Curow castellano Lublinensi existenti, quidam Stognyew civis eiusdem de eodem agro, alias Ryua censum castri Lublinensi iuxta modu[m] pro festo sancti Martini unum fertonem, prout de ceteris laneis respondebat et post decessum dicti Stognyew, filius suis honorabilis dominus Martinus Stognyew prebendarius castri Tha[n]czin, avunculus germanus dicte Margarethe Schstrzenoua, super eodem agro ortos fundavit. Super, quos prefa[tus] Johannes et Jacobus Crendlar litteram, seu privilegium civitatis eiusdem nobis obtulerunt, cuius tenor sequitur de verbo ad verbum: „Nos scabini civitatis Lublinensis iurati, puta Nicolaus dictus Theschcz, Laurencius dictus Zamb, Michael sutor, Mathias Cuminoga, Jacobus s[e]rtor, Martinus Clorm[…] et Nicolaus […] siginficamus tenore presencium, quorum interest universis, quomodo honorabilis dominis Martinus olim […] de Lublin prebendarius castri Thanczin ortos in firmos patrimonii sui titulo emphitetico locavit sub onere, census omnibus ortulanis legitime possidentibus ita, videlicet, quod quilibet ortulans ad festum beate Ma[rie] de integro orto unum fertonem currentis monete prefato domino Martino et ipsius succedaneis solvere tenebuntur et sint astricti perpetuo et in evum. In quorum omnium [e]videnciam pleniorem sigillum nostri scabinatus officii presentibus est subappensum. Actum et datum de bannito iudicio, cui Johannes Fartb noster viceadvocatus legitime presidebat, feria quarta ante festum natalis Cristi, anno Domini millesimo quadringentisimo quadrqgesimo tercio”. Qui quidem honorabilis dominis Martinus Stognew, magnifico domino Johanni de Thanczin castellano Cracoviensi moderno, protunc capitaneo Lublinensi existenti, et nobis de eisdem respondebat ad exitum vite sue nilonus tamen dicta Margaretha Schestrzenczowa cum filiis suis Johanne et Jacobo Crendlar, tanquam vera et legitima heres post suum avunculum germanii, videlicet Martinum Stognyew eadem bona suscepit, de quibus omnium anno iuxta censum castri Lublinensi pro festo sancti Martini, prout de ceteris lanis putavit et solvit. Harum quibus sigillum nostrum presentibus est subappensum. Datum in Lublin, feria quarta ante festum sancte Zophie, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo”. Post cuiusquidem privilegii et littere exhibicionem fuimus per prefatum Johannem Crendlar debita cum instancia pariter matris ipsum ac Margaretham matrem suam, Jacobum Bermannum circa formam et continenciam huiusmodi introscripsit littere conservare eandemque de nostre benignitate [et] clemencia ratificare, innovare, approbare dignaremur. Nos vero iustis suis peticionibus et […]m consonis annuentes, attendentesque, quod iusta peticionibus assensus non est denegatus talis modo, literam [retro]scriptam sub[…] sigillo prenominati Johannis Sczekoczini, una cum insercioni literi scabinorum iuratum civitatis nostre Lublinensis in omnibus et singulis suis punctis, capitis, condicionis et articulis superius expressis, nil addicio, aut innuendo quod facti sabani innovaret ac variaret intelleg[it] ratificamus, approbamus, confirmamus et innovavimus, ratificantes, que approbamus, confirmamus et innovamus tenore presencium mediante, decernentes eandem robur perpetue firmitatis [ob]tinere temporibus perpetuis du[ratura]. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum. Actum in convencione Vislicensi, feria tertia post f[estum] sancti Johannis Baptiste, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo [octavo] presentibus ibidem [r]everendi in Cristo patre domino Johanne episcopo necnon magnificis, strenuis, generosis et nobilibus Johanne de Thanczin castellano, Johanne de Prilcz palatino Cracoviensi, Derslao de Ryth[v]ian Sandomiriensi, Stanislao de Chotecz Russie generali palatinus, Camencensis et Halicensis capitaneus, Dobeslao Kmytha de Wyschniicze castellanus Lublinensis, Johanne de [R]ythwyani Regni Polonie marsalco, Eustachio de Sprowa Radomiensi, Felice de Tharnow Wyslicensi castellanis, Nicolao de Witouicze Cracoviensi, Szroth de Ostrow Lublinensi succamerariis et aliis quam plurimis testibus ad premissa. Datum per manus venerabilis Alberti de Zuchlin custodis Sandomiriensis, Gneznensis, Cracoviensis, Wladislauiensis et Posnaniensis ecclesiarum canonici ac Regni Polonie vicecancellarii sincere nobis dilecti.


Oryg., perg., 54,5 x 32,6+11,2 cm; niewielka plama rdzy, pismo nieco zatarte w części dokumentu; inicjał „J”; j. łac.

Pieczęć mn. kor., w miseczce wosk., na jedw. sznurku wbw., zachowana frag.; por. Gumowski, nr 28.

Pod tekstem: relacja Wojciecha z Żychlina, kanclerza.

Na odwrocie: „Census hortorum”; „Limites hortorum ad fluvium Czechów”; „Lectum”; No 26 (sumariusz z r. 1819).

Reg.: KmL, sygn. 248, s.16; AmL, sygn. 151, nr 44.

Druk: Riabinin, nr 52.

Wykaz, 11; DmL, sygn. 19.

Uwaga: por. Urzędnicy małopolscy, nr 1320, Jan ze Szczekocin, byl starostą lubelskim w 1. 1439 – 1461.