1503, 25 listopada, Lublin

sab. festi s. Catherinae virg.

Aleksander król polski na prośbę burmistrza i rajców lubelskich odnawia i wydaje pod pieczęcią koronną dwa swoje przywileje uwierzytelnione pieczęcią sygnetową:

  • 1502, 13 czerwca, Lublin
    f.secunda prox. a. fest. s. Vitti
    Aleksander król polski nadaje m. Lublinowi prawo utrzymywania wagi z tragarstwem i przeznaczania dochodu z tego źródła na naprawę murów miejskich oraz roboty związane z obroną przed najazdami nieprzyjaciół, pod warunkiem oddawania do zamkowej kaplicy Świętej Trójcy corocznie na święto Bożego Narodzenia jednej baryły wina i 1,5 kamienia wosku, zaś na św. Szymona i Judy [28 X] i na Zielone Świątki – po połowie tej daniny.
  • 1502, 13 czerwca, Lublin
    Treść, jak nr sygn. 24.
    Lista świadków (we wszystkich dok.)

PL-35-22-DmL-26-1-1

  • Transkrypcja

In nomine Domini amen, ad perpetuam rei memoriam, quamvis benignitas regum petentium votis aures consueverit prebere grossas, illis tamen, que pro negociis approbandis aut roborandis, per eam concessis porriguntur, non solum consentire, verumetiam motu proprio se comendare ac quicquid decreverit melius faciendum literarum apicibus mandare debeat ex debito sit, ut quicquid ab ea gestum esset sub tempore, id nullo confusionis errore lederetur eviterne, quapropter nos Alexander Dei gratia rex Polonie necnon terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lanticie, Cuiiauie, magnus dux Lithuanie, Russie Prussieque ac Culmensis, Elbingensis Pomeranieque dominus et heres etc., significamus tenore presentium, quibus expedit universis presentibus et futuris, presentium noticiam habituris, quomodo famosorum preconsulis et consulum Lublinensium supplex porrecta nobis erat peticio, ut privilegia sub secreto anuli nostri sigillo ad sigillum regni eis innovare diganremur, quorum secuitur tenores: „In nomine Domini amen, ad perpetuam rei memoriam et si regia maiestas humanarum doctrix verum universis fidelibus suis liberalitatem dextere, impendere consueverit, illis tamen, qui comunitatum moderantur gubernacula non solum erogatrix, verumetiam debitrix esse debeat et quicquid concesserit amminiculis literarum perpetuis rob[o]rare consueverit, proinde nos Alexander Dei gratia rex Polonie necnon terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lanticie, Cuiiauie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussie ac Culmensis et Elbingensis Pomeranieque dominus et heres etc., significamus tenore presentium, quibus expedit universis presentibus et futuris, presentium literarum noticiam habituris, quia cum superioribus diebus stateram cum tragarstwho consulibus et civibus nostris Lublinensibus pro usu et necessitate civitatis de manibus horum, quibus obligata erat redimere consensissemus, nunc autem attenta necessitate non solum ipsius civitatis sed totius huius provintie, cuius incole universi immerite aliquo periculo ad eam confingere consueverant, ut consules civitatis eiusdem tanto melius merita instaurare et alia, que ad propulsandum hostium impetum facere possint. Matura super hoc deliberatione habita, eandem stateram cum tragarsthwo predicte civitati, alias preconsuli, consulibus et universis eiusdem inhabitatoribus, prout certo artiprimus eam, ex antiquo ad illos pertinuisse sit nos pro condicione eiusdem civitatis meliori denuo, ipsis eam dandum, donandum et resignandum duximus, dedimus, que donavimus et resignavimus ac damus, donavimus et resignamus tenore presentium mediante in perpetuum. Per ipsos consules et cives stateram predictam cum tragarstwo tenendum, habendum, utifruendum et quiete possidendum et in usus civitatis libere convertendi cum hac tamen condicione, que consules predicti perpetuo debebunt et tenebuntur dare ad capellam nostram tituli sancte Trinitatis in arce Lublinensis, singulis annis, pro festo Nativitatis Christi per unum bacili vini, item cere unum, lapidem cum dimidio similiter singulis annis medietatem, videlicet pro festo sanctorum Symonis et Jude apostolorum et medietatem alteram pro festo Pentecostes, ad quod faciendum ipsi se submiferunt coram nobis. Itaque tam presentem nostram donacionem, quam premisso omnia decrevimus tenore presentium valitura. In cuius rei testimonium // sigillum anulare nostrum presentibus iussimus subappendi. Aactum in Lublin, feria secunda proxima ante festum sancti Viti, anno Domini millesimo quingentesimo secundo, regni vero nostri primo, presentibus ibidem magnifico, generosis et venerabilibus Joanne de Tarnow palatino Russie generali, Joanne Polak de Czarnkow Gneznensi, Joanne de Slupcza Sandomiriensi, Stanislao Curopathwa de Laczuthow Chelmensi castellanis, Nicolao de Dambrowcza Cracoviensi et capitaneo Lublinensi, Joanne de Sprowa Sandomiriensi vexilliferis, Joanne de Lasko cancellario Gneznensi, decano Wladislaviensi supremo, Nicolao de Barthniki custode Ploczensi, Joanne Crouiczkii decano Leopoliensi, secretariis nostris aliisque quam pluribus curiensibus nostris fidedignis ad premissa testibus. Datum per manus prefati venerabilis Joannis de Lasko secretarii nostri devote nobis dilecti, Joannes de Lasko secretarius manu propria subsciripsit. Relatio eiusdem venerabilis Joannis de Lasko regie maiestatis supremi secretarii”. „In nomine Domini amen, ad perpetum rei memoriam, et si regia maiestas humanorum directrix, rerum // universis fidelibus suis liberalitatem dextere, impendere consueverit, illis tamen, qui comunitatum moderantur gubernacula non solum erogatrix, verumetiam debitrix esse debeat et quicquid concesserit aminiculis literarum perpetuis roborare consuevit, proinde nos Alexander Dei gratia rex Polonie necnon terrarum C[ra]couie, Sandomirie, Siradie, Lancitie, Cuiiauie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussie ac Culmensis et Elbingensis Pomeranieque dominus et heres etc., significamus tenore presentium quibus expedit universis, harum noticiam habituris, quia inter cives nostri Lublinenses de bonis suis dictis Ponykwoda belicam expeditionem more nobilium servire teneantur, tamen considerantes temporum qualitatem, quibus ad hoc ventum est, quod ipsa civitas non // solum propter se, sed etiam propter totam hanc provinciam debeat in suis commodis augeri et cumulari, ut imminente ab hostibus periculo possit in ea plenam servitatem habere. Itaque supradictos cives ab omni expeditione bellica ac quam de hisdem bonis Ponykwoda nobis et Reipublice obligati sunt absolutos serviciis et absolvimus tenore presentium mediante in perpetuum. In cuius rei testimonium sigillum anulare nostrum est subappensum presentibus. Actum in Lublin, feria secunda proxima ante festum sancti Viti, anno Domini millesimo quingentesimo secundo, regni vero nostri primo, presentibus ibidem magnifico, generosis et venerabilibis Joanne de Tarnow palatino Russie, Joanne Polak Gneznensi, Joanne de Slupcza Sandecensi, Stanislao Curopathwa Chelmensi castellanis, Joanne de Sprowa Sandomiriensi, Nicolao Firleii de Dambrouicza Cracoviensi et capitaneo Lublinensi vexilliferis, Joanne de Lasko decano Wladislaviensi supremo, Nicolao de Barthniikii custode Ploczensi, Joanne Crouiczski decano Leopliensi secretariis et Stanislao de Gorka notario nostris sincere et fide[li]bus nostris dilectis ad premissa testibus. Datum per manus eiusdem venerabilis Joannis de Lasko supremi secretarii nostri devote nobis dilecti. Joannes de Lasko secretarius manu propria subscripsit. relatio pre[fat]i venerabilis Joannis de Lassko supremi secretarii regie maiestatis”. Nos itaque scientes non diu ante hac privilegia suprascripta per nos civitati ipsi Lublinensi non per errorem, sed de speciali deliberacione ac gratia regiis nostris concissa esse, peticioni eorum grosse consentientes eadem ipsa privilegia secreto sigillo ad presens privilegium regni nostri sigillo sigillatum, de consilio consiliariorum nostrorum, innovavimus et innovamus presentibus, decernentes illa in totis eorum tenoribus sit, ut perstringuit perpetuo valitura tenore presentium mediante. In cuius rei testimonium sigillum regni nostri presentibus est subappensum. Actum in Lublin, sabbato festi sancte Katherine virginis, anno millesimo quingentesimo tercio, et [regni vero] nostri anno secundo, presentibus […] reverendissimo et reverendo in Christo patribus dominis Andrea Rosa archiepiscopo Leopoliensi, episcopo Premisliensi et postulato Gneznensi, Mathia Chelmensi ecclesiarum episcopo necnon magnifico et generosis Ambrosio Pampowskii palatino Siradiensi et capitaneo Maioris Polonie generali, Jacobo de Sziiekliki Woyniczensi, Joanne de Slupcza Sanoczensi, Joanne Jordan Byczensi castellanis et aliis, quam pluribus consiliariis et curiensibus nostris fidedignis, ad premissa sincere et fidelibus dilectis. Datum per manus venerabilis Joannis de Lassko, ecclesie Gneznensis et Regni Polonie cancellarii sincere nobis dilecti.

Johannes de Lassko, qui supremus cancellarius subscripsit.


Oryg., perg., 65,3 x 40,8+11/3 cm; niewielkie przedarcia na złożeniach; inicjał „I”; j. łac.

Pieczęci brak, nacięcie na perg.

Pod tekstem: podpis Jana Łaskiego, kanclerza.

Na odwrocie: „Anno Domini 1502 non subiacet executioni”; „Waga”; noty o dwukrotnym okazaniu dok. lustratorom: 18 II 1661, druga data zatarta; dwa inne napisy zatarte; Nro 51mo (sumariusz z r. 1836).

Odpis: KmL, sygn. 145, k.21-22v; reg.: KmL, sygn. 248, s.21; AmL, sygn. 151, nr 56.

Druk: Lublin w dokumencie, nr 12 (regest przywileju na wagę); Riabinin, nr 84; MRPS, III, nr 995.

Wykaz, 16; DmL, sygn. 26.