1558, 11 lipca, Krasnystaw

f. secunda pt fest. s. Kiliani prox.

Zygmunt August król polski, mając na uwadze zagrożenie pożarem m. Lublina wskutek bliskości budynków przed Bramą Krakowską, które uległy spaleniu podczas ubiegłorocznego pożaru przedmieścia, poleca Stanisławowi z Tęczyna staroście lubelskiemu, aby wieczyście zabronił tak szlachcie, jak duchowieństwu wznoszenia budowli na przestrzeni od wału miejskiego do kościoła Bernardynów.

0004

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Massouiae Samogitiaeque etc. dominus et haeres, significamus tenore praesentium, quibus interest vel in post interesse aliquando poterit, universis et singulis, harum notitiam habituris, quia dum anno superiori anteurbium civitatis nostra Lublinensis aura permissione miserrimam ignis devastationem senserit civitati, quoque praetactae Lublinensi propter propinqua aedificia, quae ante portam Cracoviensem exstincta erant ingens institisset periculum, quod nisi Dei omnipotentis actessiset auxilium actum plane esset de ea. Praecustodire igitur remediumque calamitati futurae invenire volentes ac periculis praesentes in futurum securitatem adferre cupientes, commissionis nostrae unaque mandatis literis iniunxeramus magistro Stanislao comiti in Thanczin palatino Cracoviensi, Lublinensi, Belzensi Urzędoviensique capitaneo sincere nobis dilecto, ne ulla aedificia a vallo ad templum, usque Bernardinorum cuiusvis hominum tam equestris ordinis, quam etiam civibus Lublinensibus in arcis illis situare, seu extruere permittet. Quoniam autem per consules civitatis praefatae nomine totius communitatis illius nobis supplicatum est, ut huic negotio provideamus, ne deinceps eae ipsae areae aedificiis hominum repeantur concivesque Lublinenses fundo sua cum illorum ingenti praeiudicio frustrentur. Proinde, ne a modo deinceps inposterum aeviterne in illis arcis ad viam, qua ad templum Bernardinorum itur ad foream, ubi deflexus, seu meatus aquae habetur, tum etiam ex hac parte ecclesiae hospitalis, prout in mandato nostro prefato mandaveramus aliquis tam spiritualium, quam nobilium civiumque illic aedificia situare audeat. Vo[l]umus atque interdicimus verum eas ipsas areas planas, absque aliquibus aedificiis esse intactasque et […] ab aedificiis tam pro necessitate nostra, quam etiam omnium et singulorum, cuiuscunque status, conditionis ordinis et praeminantiae fuerint, subditorum nostrorum relinquimus perpetuis temporibus, quodcirca […] Stanislao comiti in Thanczin palatino Cracoviensi capitaneque Lublinensi, moderno et pro tem[pore] existentibus, una et proconsulo et consulibus Lublinensibus, pro tempore existentibus, serio […] in arcis eiusmodi alicui aedificia struere permittatis […], si cui […] literas, privilegia et libertates […] de super concessas conservamus et ad omnibus conservari volumus perpetuis tempo[ribus…H]arum, quibus sigill[um nostrum] praesentibus est subappensum testimonio literarum. Datum in Krassnisthaw, feria secunda post festum sancti Kiliani proxima, anno Domini [millesimo] quingentesimo quinquagesimo octavo, regni vero nostri anno vigesimo nono.

Joannes Ocieski Regni Poloniae cancellarius subscripsit.

Relatio magistri Joannis de Oczieschino Regni Poloniae cancellarii, generalis Cracoviensis, Oswienczinensis, Zathorensis, Sandecensis Olstinesique capitanei.

 

Oryg., perg., 60,5 x 23,3+11,3 cm; przedarty poziomo na złożeniu, tekst uszkodzony; inicjał „S”; j. łac.

Pieczęci brak, nacięcie na perg.

Pod tekstem: relacja i podpis Jana Ocieskiego, kanclerza.

Na odwrocie: 2 regesty [XVII-XVIII w.]; „Lectum”; „nie ma”; inny napis zatarty.

Reg.: KmL, sygn. 248, s.37.

Druk: Riabinin, nr 221.

Wykaz, 92; DmL, sygn. 105.

 

 

Skip to content